Roman numeral 10000 CC DD.svg

Lingua Iavensis

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Atroviridis: regiones ubi Iavensis est lingua maioritatis. Viridis pallidus: ubi lingua minoritatis est.

Lingua Iavanica[1] (rite basa jawa, IPA [bɔsɔ dʒɔwɔ]; vulgo Cara jawa, IPA [tjɔrɔ dʒɔwɔ]) est lingua populi Iavanensis ex media et orientali insulae Iavae regioibus, in Indonesia; sunt praeterea greges loquentium secundum septentrionale Iavae occidentalis litus.

Tabula geographica linguarum in usu in Iava, Madura, et Bali.

Quae est sermo patrius plus quam 98 millionum hominum,[2] plus quam 42 centesimae totius numeri incolarum Indonesiae.

Lingua Iavensis est una ex linguis Austronesiis, sed praesertim non arte conecta cum aliis linguis et difficilis in genera descriptu.

Vocabulum basa ('lingua') scripto Iavensi scriptum.
Vocabulum Jawa (Iava) scripto Iavensi scriptum.
Iavensis priyayi ('domina nobilis') (laeva) servum uno vocabulario alloqui responsumque alio accipere soleret. Imago uxoris Raden Saleh pictoris et servi, Bataviae colonicae, 1860–1872.)
Sultan Pakubuwono X Surakartaensis. Surakarta fuit sedes culturae Iavensis, et sua dialectos humanissima iam habetur.
Inscriptio Nova Iavensi scripta in Mescita Sholihin Surakartae.
Textus bilinguis hodiernus Lusitanice et Iavense in Yogyakarta scriptus.

Linguae artissime cognatae sunt linguae Sundanensis, Madurensis, Balinensis, et aliae linguae vicinae. Plurimi loquentes Iavanenses lingua Indonesiana quoque utuntur, genere linguarum Malayanarum solito, ob fines publicos et commerciales, et cum Indonesiis non Iavensibus communicare.

Sunt Iavense loquentes in Malaesia (praecipue in civitatibus Selangor et Johor) et Singapura contracti. Nonnulli homines generis Iavensis in Surinamia (Surinamia, colonia Nederlandica, usque ad 1975) lingua creola de Iavensi descendente utebantur.

Nexus interni

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. "lingua Javanica" (vide p. 384 apud Google Books).
  2. Heriawan 2011.

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • Bauer, Laurie. 2007. The Linguistics Student's Handbook. Edimburgi.
  • Horne, Elinor C. 1961. Beginning Javanese. Portu Novo: Yale University Press.
  • Molen, W. van der. 1993. Javaans schrift. Lugduni Batavorum: Vakgroep Talen en Culturen van Zuidoost-Azië en Oceanië. ISBN 9073084091.
  • Wurm, S. A., et Shiro Hattori, eds. 1983. Language Atlas of the Pacific Area, Part II: (Insular South-east Asia). Canberrae.
  • Zoetmulder, P. J. 1982. Old Javanese–English Dictionary. 's-Gravenhage: Martinus Nijhoff. ISBN 9024761786.

Bibliographia addita[recensere | fontem recensere]

Nexus externi[recensere | fontem recensere]