Historia Romae

Hac pagina de Romae antiquae historia agit.
Index
Ab Urbe condita usque ad saeculum 1 a.C.n.[recensere | fontem recensere]
Commentatio principalis: Roma condita
Regnum Romanum[recensere | fontem recensere]
Roma die 21 Aprilis 753 a.C.n. Marci Terenti Varronis sententia condita est, postquam Remus a Romulo fratre necatus fuit. Memoriae proditum est septem reges 244 annos regnavisse, quibus nomina sunt Romulus, Numa Pompilius, Tullus Hostilius, Ancus Marcius, Tarquinius Priscus, Servius Tullius et Tarquinius Superbus.
Res publica[recensere | fontem recensere]
Res Publica in 509 a.C.n. clamata, Urbs proeliorum longum tempus cum populis Italicis (cum Etruscis, Latinis, Volscis, Aequis) vixit. Latio capto, Roma, postquam bello Gallos, Oscos Samnitesque et Tarentinos, quibus Pyrrhus, Epiri rex, socius erat, vicit, paeninsulam Italicam (a media Italia usque ad Magnam Graeciam) cepit.
Post bella Punica (264-146 a.C.n.) adversus Carthaginem et bella Macedonica (212-168 a.C.n.), et Mediterraneum Mare et Orientis pars in Romae dicione fuerunt. Provinciae Romanae primae creatae sunt: Sicilia, Sardinia, Hispania, Macedonia, Graecia (Acaia), Africa.
Saeculi 2 a.C.n. dimidia extrema pars et saeculum 1 a.C.n. seditionis, civilis belli crudelisque dominationis aetas fuerunt: in hoc tempore Gracchi, Iugurtha, Quintus Lutatius Catulus, Gaius Marius, Lucius Cornelius Sulla, Marcus Aemilius Lepidus, Spartacus, Gnaeus Pompeius, Marcus Licinius Crassus, Lucius Sergius Catilina, Marcus Tullius Cicero, Gaius Iulius Caesar et Octavianus vixerunt; in 27 a.C.n. Octavianus ipse, quondam cum Marco Antonio Lepidoque triumvir (triumviratus secundus), princeps factus est ac Augustus vocatus est: Imperium Romanum coepit.
Imperium[recensere | fontem recensere]
Commentatio principalis: Imperium Romanum
Bibliographia[recensere | fontem recensere]
- T. J. Cornell, The Beginnings of Rome: Italy and Rome from thebBronze Age to the Punic Wars, c. 1000-264 B.C. Londinii: Routledge, 1995. ISBN 0-415-01595-2 (Paginae selectae apud Google Books)
![]() |
Haec stipula ad Romam spectat. Amplifica, si potes! |